- DRYMUS
- DRYMUSurbs inter Atticam, et Boeotiam. Suid. Δρυμὸς, εν τῷ παρατρεσβείας Δημοςθένους, πόλις ἐςι μεταξὺ Βοιωτίας καὶ τῆς Αττικῆς, h. e. Drymus in oratione Demosthenis de Falsa Legatione, urbs est inter Boeotiam et Atticam. Panacto vicinam fuisse docent haec Demosthenis, Περὶ Δρυμοῦ, καὶ τῆς πρὸς Πανάκτω χώρας μεθ᾿ ὅπλων ἐξερχόμεθα, Circa Drymum et Panacti regionem cum armis prodiimus.Graece δρομὸς est Silva; An ideo dicta est Drymus, aut a Phoenicia durom, quod meridiem sonat, quia australe erat opp. Bochart. Alia fuit urbs Euboeae insulae. Strab. Nic Lloyd. De priore addo, quod Hesych. fuit Χωρίον τῆς Α᾿ττικῆς καὶ φρούριον regio Atticae et castellum. Vide Iac. Spon. Itin. Graec. part. 3. ubi de 174. populis Atticae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.